Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

ingentem massam lunaque maiorem [ERROR: no reftable page:]86. Heraclitus solis eam esse magnitudinem quę cernitur oculis dixit; esse autem lucidissimam eius flammam [ERROR: no reftable page:]89. Solis cęterorumque syderum magnitudo ea est quę uidetur [ERROR: no reftable page:]106. Fulmina, tonitrus, pręster, strobuli, uertigines, terręmotus [ERROR: no reftable page:]107. Iris. Cometę ms-407v [ERROR: no reftable page:]107. Sydera. Stellę cadentes [ERROR: no reftable page:]108.
Suscipio. Lex, ne curator cum pupillorum matre cohabitet et ne is fiat curator, ad quem post pupillorum obitum substantia spectaret [ERROR: no reftable page:]8. Philolaus ob suspicionem affectatę tyrannidis interficitur [ERROR: no reftable page:]87.
Spurcicies. Stilpo Crate Cynico semel ad id quod fuerat interrogatus non respondente, sed crepitum uentris emittente: Sciebam, inquit, te omnia potius quam quę deceret locuturum [ERROR: no reftable page:]27. Quod crepitus uentris non inhonestus sit [ERROR: no reftable page:]62.
Sepultura. Crantor, cum rogaretur, ubi nam sepeliri uellet, dixisse fertur: Terrę in charis uisceribus abscondi placet [ERROR: no reftable page:]41. Diogenes, quonia m nec ancillam nec seruum habebat, rogatus, qui illum, cum obierit, ad sepulchrum efferret: Qui domo, inquit, indiget [ERROR: no reftable page:]58. Cautum lege, ut qui patrimonium consumpserit, se pulchro patrio non dignaretur. Democritus publice sepultus [ERROR: no reftable page:]92.
Solitudo. Sapiens non uiuet solitarius secundum Stoicos. Est enim socialis per naturam [ERROR: no reftable page:]73. Chrysippus, cum sibi probro daretur, cur apud Aristonem cum plurimis non se exerceret: Equidem inquit, si inter plurimos intenderem, nunquam philosopharer [ERROR: no reftable page:]79. Heraclitus odio hominum percitus exiit uitamque in montibus ducebat olera comedens [ERROR: no reftable page:]89. Pyrrrho aliquando secum loqui deprehensus, cum interrogaretur, cur id faceret: Meditor, inquit, bonus esse [ERROR: no reftable page:]94.
Similitudo. Crates Polemoni studio, ingenio, moribus similis. Ambo in eodem conditi sepulchro [ERROR: no reftable page:]40.
Spes. Bias rogatus, quid esset dulce hominibus: Spes, ait [ERROR: no reftable page:]12. Aristoteles rogatus, quid sit spes: Vigilantia, ait, insomnium [ERROR: no reftable page:]46. Quod futurum est, neque nostrum est neque non nostrum [ERROR: no reftable page:]109.
Seruus. Plato uenumdatur [ERROR: no reftable page:]31. Xenocratem emit Demetrius et liberum fecit; insuper pro illo satisfecit Atheniensibus [ERROR: no reftable page:]39. Diogenes dicebat Xeniadę, emptori suo, ipsum sibi, quamuis esset seruus, obtemperare oportere. Nam et medicus et gubernator, si seruus sit, utique illi paretur [ERROR: no reftable page:]56. Rogatus, cur mancipia andropoda sint appellata: Quia pedes, inquit, habent uirorum, animum autem, quem
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.