Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

inane studium. Ad quem Plato: Quanto, inquit, o Diogenes, factu tumes, dum superbiam te calcare putas. Alii dixisee ferunt: Calco Platonis fastum, illumque respondisse: At fastu alio, Diogenes [ERROR: no reftable page:]56. Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus [ERROR: no reftable page:]65. Empedocles grauis ac seuerus [ERROR: no reftable page:]86. Heraclitus elationem eius ęstimationem sacrum morbum appellabat aspectumque mentiri [ERROR: no reftable page:]89.
Secretum. Chilo interrogatus, quid esset difficile, aiebat: Archana, [inquit], reticere [ERROR: no reftable page:]10. Pythagorici quidam dixerunt non esse omnibus pandenda omnia [ERROR: no reftable page:]82.
Silentium. Chilo: Linguam semper quidem, sed in conuiuio pręsertim continendam [ERROR: no reftable page:]10. Theophrastus ad illum qui in conuiuio penitus tacebat: Siquidem, inquit, imperitus es, prudenter facis, sin uero peritus, stolide [ERROR: no reftable page:]49. Aures habemus duas et os unum, ut multa audiamus, loquamur pauca [ERROR: no reftable page:]65. Cleantes rogante quodam, quid nam filio crebro ingereret: Illud, ait, Electrę; Sile, sile, tene uestigium [ERROR: no reftable page:]78. Pythagorę discipuli quinquennium silebant [ERROR: no reftable page:]81. Heraclitus, cum rogaretur, cur taceret: Vt uos loquamini, inquit [ERROR: no reftable page:]90.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.