Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- -- Odi sapientem qui sibi sapiat nihil. Calistenes
eloquens, sed parum sapiens [ERROR: no reftable page:]48.
Stilpo philosophus nihil suum esse putauit pręter scientiam [ERROR: no reftable page:]95.
Prudentiam quodammodo esse diuinationem [ERROR: no reftable page:]132.
ms-405v
Superbus. Superbia Romuli ex rebus prospere gestis [ERROR: no reftable page:]9.
Demetrius neminem pręter se et Antigonum patrem appellabat regem [ERROR: no reftable page:]97.
Aspero natura discipulo Plato dicere solitus est, ut Gratiis sacra ferret [ERROR: no reftable page:]137.
Secretum. Consi ara sub terra latens [ERROR: no reftable page:]7.
In publico conuiuio Spartę ingredientibus natu maximus portas ostendens
dicebat: Per hasce uerbum non egreditur [ERROR: no reftable page:]12.
Themistocles, cum suorum persecutionem fugiens Ęgeas, Eolicum oppidum,
peruenit et apud Nicogenem hospitem latens ab Olbio, filiorum Nicogenis
pedagogo, numine afflato audiuit: Nocti uocem, nocti consilia, nocti omnia dato
[ERROR: no reftable page:]44.
Trium rerum se penituisse Cato dixit, primo quod mulieri quicquam archanum credidit [ERROR: no reftable page:]92.
Marii latebra [ERROR: no reftable page:]137.
Philippus amisit oculum, quo concumbentem Deum Olympiadi per ianuę rimam
aspexerat [ERROR: no reftable page:]41.
Philippides a Lisimaco rogatus, num aliquid suarum rerum expeteret,
respondisse fertur: Solum, o rex, ne archanorum tuorum quicquam mihi credas [ERROR: no reftable page:]95.
Silentium. Cato se tenere tam diu dixit, donec disceret non silenda. Et cum
taciturnitatem suam improbari audisset, parum id se pensi habere dixit, dummodo uitam non
improbarent [ERROR: no reftable page:]65.
Somnus. Lacones pueri cubantes in thoris arundineis [ERROR: no reftable page:]13.
Titus Latinuss somnium prodere negligens filium amittit et egrotat. Cum id
senatui renunciasset, statim conualuit [ERROR: no reftable page:]38.
Agarista per quietem leonem sibi parere uisa, genuit Periclem [ERROR: no reftable page:]50.
Medicina per somnium indicata [ERROR: no reftable page:]52.
Somnium ephori quo significatum est quttuor perituros, quinto superstite [ERROR: no reftable page:]108.
Nihil certius esse dixit Scylla quam quod somnio fuerit significatum [ERROR: no reftable page:]8.
Somno moderato et stratu uili usus Agesilaus [ERROR: no reftable page:]26.
Alexander mollem lectum fastiditus [ERROR: no reftable page:]43.
Somnium Calphurnię6 de Cęsaris nece [ERROR: no reftable page:]58.
Somni parcus Brutus [ERROR: no reftable page:]82.
Senex. Solon qua re fretus tyranni minas non timeret, cum rogaretur: Senectute, inquit
[ERROR: no reftable page:]24.
Cato in senem prauum, ne mala adderet senectuti, cum ipsa per se satis habeat mali [ERROR: no reftable page:]92.
Considius: Senectus me intrepidum facit, ait [ERROR: no reftable page:]52.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|