Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

male petatis IIII. Orate pro inuicem, ut saluemini. Multum ualet deprecatio iusti assidua. Helias orauit, et non pluit; iterum orauit, et pluit V. PETRI I: Estote prudentes et uigilate in orationibus IIII. IOANNIS I: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis V. APOCALYPSIS: Seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas et phyalas aureas plenas odoramentorum, quę sunt orationes sanctorum laudes dicentes Redemptori V. Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum coram Deo VIII.
Potentia. AD ROMANOS: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Vis autem non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat etc. XIII. AD TITVM: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse III.
Patria. AD HEBREOS: Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus XIII.
Peccatum. AD ROMANOS: Causati sumus Iudeos et Gręcos omnes sub peccato esse. Omnes enim peccauerunt et egent gratia Dei III. Per unum hominem peccatum, et per peccatum mors, in quo omnes peccauerunt. Vsque ad Legem peccatum, mors ab Adam usque ad Moysen V. Stipendia peccati mors VI. Peccatum non cognoui, nisi per Legem VII. AD CORINTHIOS I: Sic autem peccantes in fratres etc. in Christum peccatis VIII. Stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex XV. AD THIMOTEVM I: Quorundam hominum peccata manifesta sunt, pręcedentia ad iudicium, quorundam autem etc. V. AD HEBREOS: Impossibile dicit esse eos qui semel illuminati sunt, si prolapsi fuerint,
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.