Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-36 --

ms-328v Qui docet fatuum quasi qui conglutinat testam. Compedes in pedibus doctrina stulto et quasi uincula manuum super manum dexteram [ERROR: no reftable page:]145. Equus indomitus euadet durus, et filius remissus euadet preceps [ERROR: no reftable page:]147. Ve qui spernis! Non ne et ipse sperneris? [ERROR: no reftable page:]158. Sciui enim quia durus es et neruus ferreus ceruix tua, et frons tua ęrea [ERROR: no reftable page:]162. Duritia cordis [ERROR: no reftable page:]164. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suę dicent: Surge et libera nos [ERROR: no reftable page:]167. Frustra percussi filios uestros: disciplinam non receperunt [ERROR: no reftable page:]167. Filii insipientes sunt et uecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Percussisti eos, et non doluerunt; attriuisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Indurauerunt facies suas supra petram etc. Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit maliciam suam. Cui loquar? Et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium et non suscipient illud [ERROR: no reftable page:]168. Mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite uocem meam. Et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in prauitate cordis sui mali. Tu ergo noli orare pro populo hoc [ERROR: no reftable page:]170. Interfeci et perdidi populum meum, et a uiis suis non sunt reuersi [ERROR: no reftable page:]171. Nolentes audire sermones Domini [ERROR: no reftable page:]174. Verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam [ERROR: no reftable page:]176. Minante Domino conuersis ad idola responderunt: Non audiemus etc. [ERROR: no reftable page:]179. Curauimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquamus eam etc. [ERROR: no reftable page:]181. Lapsa est in lacum uita mea, et posuerunt lapidem super me [ERROR: no reftable page:]182. Filii Israel, gentes apostatrices et indomabili corde [ERROR: no reftable page:]184. Neque intelligent omnes impii, docti intelligent [ERROR: no reftable page:]200. Quia tu scientiam repulisti, repellam te etc. [ERROR: no reftable page:]202. Contra Iudam eo quod abiecerint legem Domini [ERROR: no reftable page:]205. Odio habuerunt corrigentem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt [ERROR: no reftable page:]205. Non audiuit uocem et suscepit disciplinam [ERROR: no reftable page:]211. Iudicium uerum iudicate etc. et noluerunt
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.