Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1469]: Prosopopeya, versio electronica, 98 versus, verborum 1000, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-prosopopeya.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

-- 265 --


Stigmiferi post templa petas ubi membra quiescunt
Fraterna et iunctis ossibus ossa iacent
Ossa tamen quamuis sint mortua, munus amoris
Maxima amicitiÄ™ parsque superstes erit.
Hic ubi tu fueris, dexttram pete, nuncia, primus
Angulus in sacris aedibus ossa tenet.
Haecque piis fratrum tu manibus ipsa referto
Nomine uel uerbis, o Elegia, meis:
"Ille miser iuuenis uestram me misit ad arcam
Nota fuit pietas cuius et altus amor.
Quod sensere quidem uestri sine tempore manes,
Sensit et hanc forsan quaelibet umbra fidem.
Cum subit et uestrae fatum lachrymabile sortis,
Vobiscum quoquo se uelit esse modo;
Ipsum tanta premit pietas tantique doloris
Excruciant miserum non pia fata uirum. 171r
Pręterea uersus quos perlegat ipse uiator
Iussit ut in tumulo marmoris inciderem:
'Qui cecidit bello, qui morbi uulnere demptus,
Hic una geniti de genitrice iacent.
Ipse meam sortem uenturi nescio fati,
Nam fati sortem numina scire uetant.
Verum utinam possem cineri dare basia uestro,
Cum repetent proprios corpus et umbra locos.'"
Vade, Elegia, precor, patrios uisura penates,
Vade cito queruli nuncia moesta soni!
Vade retro


Sizgoric, Juraj (c. 1445-1509?) [1469]: Prosopopeya, versio electronica, 98 versus, verborum 1000, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-prosopopeya.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.