Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 52 --


Hae sunt reliquiae Mamelucà a stirpe profectae;
Deiectis animis manet auri sacra cupido.
Illic Taurorum fixit tentoria Princeps,
Qui Scithiae innumeros duxit bellacis alumnos, 240
Nocte, dieque errant, loca plana, atque edita lustrant,
Vastant, diripiunt, abducunt rapta feroces.
Sensere exitium Russena, atque arra Polona,
Angusta et fuerant diris vastantibus, heros
Fortior adveniens donec non vicerit illos. 245
Hic fuerat Princeps, cui Kaniovia paret.
Hostes cum spoliis deprensos ille coegit
Evomere effuso quae subduxere cruore.
Ast ubi Maurusios linquo? densa agmina quove
Se posuere loco? numeret quis sidera caeli? 250
Par erat Oceano Turcarum exercitus ingens,
Litora qui nescit, submersum ut devoret orbem,
Undique verte oculos circum, quos prospicis, agri
Milite lecti olim, siccis nunc ossibus albent.
A Pernâ, atque Tyrâ regio, quae extenditur usque 255
Ad Dacos fines, Euxini et litora ponti,
Tota igni ardebat, gelidus nunc pulvis, et horror. (1) Kopigie, Kapigeri; Caesareae excubiae.
Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.