Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 177 --


Quod statuit Caesar, consensu quisque probavit, 205
Solus Dilaver clamavit voce tonanti:
Servet te omnipotens crudeli morte benignus,
Cunctanti at tempus fugit, et fortuna secunda;
Haud tamen adversor, tibi quae opportuna videntur.
Pro te mente sedet, ceu vis, occumbere morti. 210
Gramina pascit ovis, caecis atque abditur antris.
Ille ego, servavi qui temet ab hoste Polono,
Aucupor haud laudes, egi prout ipse tenebar,
At posthac alios, et me in certamine nosces.
Sunt mihi sed longe fulgentes aere cohortes, 215
Queis possem innumeras hostiles sternere turmas;
At mea dextra potens absque his sic fulminat ense,
Ut si forte cadam, stragem prius aggeret hostis.
Interea poteris motus sedare rebelles,
Si mihi mox adimas Veziri munus, et ipsum 220
Husseno credas, tua qui mandata coactis
Nunciet hinc turmis, eoas tendere ad oras
Haud te velle magis, prior est quod caussa tumultus,
Parcere militibus quin cunctis omine fausto.
Adveniet tempus, gentes quum pace fruentur, 225
Felicem et quisquis vitam te sospite ducet.
Veziri dictis cuncti assensere, sed illum
Stare loco mandat Caesar, regnumque tueri.
Insidias plebis vitatum, iramque frementis
Fidas excubias deinde illi donat habendas, 230
Pro se nil metuens, ipsum quum servet ab hoste,
Datque aliis vigiles, manet et custode sine ullo,
Caesaris esse satis ratus in discrimine nomen.
Mustaphae at genitrix obscurae tempore noctis
Perderet Osmanum quanam ratione, volutat. 235
Saevit plaga vetus, iussu quod Caesar iniquo
Vade retro

Vade porro


Gundulic, IvanGetaldic, Vlaho (1588-1638; 1788 - 1872) [1865]: Osmanides, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic Juraj Ozmec Zeljka Salopek Jan Sipos Anamarija Zugic [genus: poesis epica; poesis versio; paratextus prosaici; carmen heroicum] [numerus verborum] [getaldic-v-osmanides.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.