Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 185 --


Quodque magis sacrum est mortalibus inter amicos,
Per quae fecistis vulnera uterque, precor.
Vita voluptati non est servire, nec inter
Quaesitas hilare est vivere delicias:
Nec vita est choreis, nec tam jucunda theatris,
Vivitur unanimi quam bene amicitia.
Ni vos Alcinoumque, procosque putatis Ulissei
Vixisse ingenuo suavius Actorida.
Anne quod Italicis procul e regionibus, usque
Interclusa, mari dissidet Hadriaco,
Artibus ignavi quodque haud bene flexilis otî est.
Antiqua iccirco displicet Illyria?
Extulit Illyricis at vero in gentibus ipso
Liberum ab exortu dia Ragusa caput.
Haec genuit vos; haec eduxit patria tales;
Haec eadem vobis posse placere dedit.
Unde ergo ignotae haec telluris tanta cupido?
Quodve potest patrio carius esse solum?
Quo dulci Genitrix longaeva exspectat amore,
Et revocat moestis Sorgoidem lacrymis,
Anxia quoque manus inter suspiria tendit
Optimus, et vita frater amabilior.
Quoque ambos sociae jucunda ad munia vitae
Invitat blando flebilis obsequio
Omnis Amicorum longo grex cognitus usu,
Fidus et alternis tam bene in officiis;
Ragniadae genimi, quorum sapientia saeclum
Romano eversum fulminat eloquio,
Lucejusque, gravis species rediviva Catonis,
Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.