Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 178 --
Disjecta infesto tabuit Oceano!
Quae tibi sunt veterum renovata exempla malorum
Nuper, ubi in Syrtes (proh dolor!) egit Hylam
Ventorum immanem convolvens turbo procellam,
Immeritumque hausit naufraga vis juvenem,
Ah! tunc prima novae expertum vix oscula nuptae:
Prae nimia erepti quae pietate viri
Saepe ad desertum respectans moesta cubile,
Et saepe ad nati pignora parva sui
Integrat in noctem miseras, lucemque querelas,
Dum moestas fratri dat soror inferias.
Sed mihi nulla aeque formosis terra puellis
Ridet, ut ista suis Insula virginibus.
Quamquam o Elaphites, pulcherrima turba, puellae,
Vestras hinc laudes ducere Apollo vetat:
Haud ego vos igitur celebrem, quod lactea vestro
Ore nitent puris lilia mixta rosis;
Sed quod florentis praestantia munera formae
Gratior in pulcris aurea corporibus
Exornat virtus, intactosque afflat honores
Moribus ingenuis candida simplicitas.
His super illecebras culti sermonis utrasque,
Et belle urbanos posse movere sales
Adjice, et illaesi nomen, famamque pudoris,
Et pura ornatas religione animas.
Verior hinc vestrae praeconia laudis Apollo,
Non a vulgatis inchoat auspiciis,
Vosque bono ingenti laetas jubet esse puellae,
Quantum nulla alio est gens alia in populo.

|