Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XV --

evidenter ostenderet, ex uno prope antiquitatis studio viam sterni ad reliquae scientiae acquisitionem. Ad religionem praecipue quod attinet, non modo Porphyrii, Jamblichi, Juliani, aliorumque doctrinae ubi maxime peccarent, acutissime Restius declaravit, sed errores etiam, quos nostris hisce temporibus impudenter propugnarunt Boulangerius, Dussius, Volneius, ceterique hujusmodi furfuris homines, aggressus est, et patefecit. In Bruckerum maxime exarsit ira, qui veteres philosophos Deum, et providentiam quamdam admitttentes atheos fuisse omnes professus est. Nihil vero temere et inconsulto, sed sapienter omnia de religione. Hinc accidit, ut religionis cognitio, et tuta veritas eo magis eum in senectute commoveret, quo liberius adolescens perscrutatus fuerat ea omnia, quae ad illam quoquo modo referebantur. Quamobrem de Junio, ut de veris sapientibus, confirmatum est, philosophiam pleno ore haustam ad Deum reducere, eamdemque fieri catechismum ad fidem.

Sed Junii praecipua laus eluxit in Latina poesi. Media, ni fallor, inter Catullum et Tibullum via in Elegiis pangendis Junius incessit, ita tamen ut genus et stylum in scribendo suum sibi effingeret ejusmodi carminum indoli ac naturae consentaneum. Et quamvis
Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.