Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451, Dubrovnik]: Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica, Verborum 532, ed. Angelo Maria Quirini [genus: prosa oratio - epistola] [numerus verborum] [rastic-n-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

-- 196 --

Epistola CXXXIII. Nicolaus Restis clarissimo equiti d. Francisco Barbaro s.

Si oblivione, vel potius aliqua intermissione tuae maximae in me benevolentiae his superioribus temporibus saepissime ad te meas litteras dare destitissem, merito hominis ingratissimi nomen, quod ab ineunte aetate mea totis viribus evitare conatus sum, profecto incurrerem. Sed quia illa tempora cum in partibus regni Rassiae, tum etiam in Pannonia me pluribus incumbentibus causis detinuerunt, non parum dolui hanc causam me a scribendo tantum retardare potuisse. Quod tametsi intervallum jam satis longum visum est, tamen et recordatione tuarum clarissimarum virtutum, et tui amplitudine nominis, quod jam in terris quamplurimis celeberrimum est, quam maxime cоmmotus, alienum a professione mea (quam et praesens, et per litteras tuae spectabilitati saepissime feceram) esse duxi, ut saltem ad praesens aliquid

Vade porro


Rastic, Nikola (c. 1418.–1454.) [1451, Dubrovnik]: Clarissimo Equiti D. Francisco Barbaro S., versio electronica, Verborum 532, ed. Angelo Maria Quirini [genus: prosa oratio - epistola] [numerus verborum] [rastic-n-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.