Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
-- -- Oct: Quid, Caesar, inceptas? Furorem comprime,
Iram refrena turbidam, te collige!
Max: Absistite, sic volo, peribunt perfidi!
Por: Meme gladio pete, Caesar, adsum, qui
nefas
Istud patravi, si quod est istud nefas.
Porphyrius multo rapuit cum milite corpus
Coniugis occisae. Raptum miserabile funus
Texit humo lachrymans vetitosque exsolvit honores.
Oct: Et ego patravi, si quod est istud
nefas:
Dedimus sepulchro coniugis funus tuae.
Clau: Dedimus sepulchro coniugem, id scias,
tuam!
Max: Pro Iuppiter divumque hominumque pro
fidem!
Siccine mea iussa flocci penditis? O furor,
1754–69] C 1843–57. 1757–62] A 1624, 1629–32. 1765sq.] A
1635sq. 1768sq.] A 1641. 1774] 1778; A 1643; C 1859. 1775–77] BM
3,521sq. Porphirius multo raptum cum milite corpus / Texit humo
lachrymans meritosque exsolvit honores. 1779sq. Dedimus sepulchro] A
1647–49. 1781] A 1662.
1775–77] dact. hexam.
O dolor, o luctus, o tristia fata! Quid autem?
Dic age, ne caela frustra, dux inclyte bello:
Quae tibi religio vana atque indigna suasit
Me licet invito, corpus mandare sepulchro
Coniugis infandae? –
Sonhovius, Johannes; 1543-1580 (1543-1580) [1577], Catharinias, versio electronica (), 2073 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [sonhovius-j-catharinias].
|