Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA32 --


Atque mala exortis primum mortalibus aegris;
250 Haeque hominum pariterque deum delicta sequutae
Numquam odiis cessant meritas assurgere in iras,
Ni prius admisso dederit pro crimine poenas,
Iustitiam quisquis violaverit. edidit ipsa
Et Nemesin, cladem mortalibus; et mala fraudis
255 Monstra, et concubitus turpes, nocuamque Senectam,

250 Haeque hominum pariterque deum etc. Quid hoc? An dii etiam peccare possunt? An et poenis esse obnoxii? Quidni? In tota poetarum mytbologia plurima huiusce rei exempla sunt. Hesiodi vero dii quum fuerint antiquissimi Graeciae incolae, priusquam essent in deorum numerum relati, iisdem, quibus ceteri homines, vitiis afficiebantur. Rem secus explicare sane difficile. Nam quod Scholiastes ait, haec esse idcirco dicta, ut homines intelligant, si Parcae deos etiam ausos fortasse peccare graviter punire queant, quanto magis homines, quorum vires nulio modo deorum viribus comparandae, punient; coactum omnino est ac pro arbitrio affirmatum.

254 Et Nemesin, cladem mortalibus etc. Nemesis duplex numen. aliud poenas irrogare ac reos persequi credebatur; aliud in hominum animis pudorem excitare et quemdam metura, quo retenti a culpis abstinerent. De prima videsis quae collegit Rob. Constantinus in Le xico; alterius ipse meminit Hesiodus in Oper. et Dieb. v. 200, ubi, illam cum pudore coniungit. Catullus ad Calvum Licinium scribens

Nemesim inimicam etiam superbis docet:

»> Nunc audax cave sis, precesque nostras
» Oramus, cave, despuas ocelle,
» Ne poenas Nemesis reposcat a te;
» Est vehemens dea; laedere hanc caveto.

255 Monstra, et concubitus etc. Sequuntur aliae quatuor Noctis

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.