HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA27 --
215 Quae levis in teneram concrescere visa puellam est.
Illa petens primum sacram sedem alta Cythera
Ibat aqua in summa; dein et circumflua surgit
Cyprus ubi, molli devenit flamine vecta.
Continuo exiliit dea pulcra e gurgite: circum
220 Mollia sub teneris creverunt gramina plantis,
Et varii flores rubuere. illam Aphroditen,
Spumigenamque deam, et Cytherean serta gerentem
Dique hominesque vocant. quod spuma exorta nitenti,
Spumigena est; Cytherea, adiit quod nata Cythera;
225 Cyprigena, undanti quod Cypri in littore sedit:
Praetereaque Philommedes, genitalia nempe
Membra tuens, quod ab his concreta emerserit unda.
Protinus huic sese comites iunxere Cupido
Et pariter formosus Amor, divamque sequuti
228 Protinus huic sese
etc. Amor et
Cupido cum Venere heic societatem iniisse dicuntur. Ergo et ipsi inter se
distincti sunt, et ante Veneris ortum existebant; ergo non eius filii, ut
posteriores poetae multi finxerunt. Amor quidem tam antiquus est, quam ipsum
Chaos, uti vidimus. Cupidinem pariter vidimus Musis proximum habitare; sed
Musae a Iove sunt genitae; quapropter hinc antiquitas Cupidinis nequit
affirmari. An vero hae duae personae allegorice explicandae sunt, quod
nimirum Venus quum in deorum hominumque conspectum se primum dedit, maximum
sui amorem desideriumque mira formae pulcritudine excitarit? Ita profecto
opinor. Erit ergo Amor caussa, Cupido effectus.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|