HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA210 --
Ab Iove, rite tuis, quae sint peragenda, ministris
Praecipe. lux mensis tricesima quaeque laborem
Inspicere, et mensum in partes partirier aequas
Optima, quum populis iudex dat iura vocatis
945 In coetu, resonatque forum clamoribus omne:
Ipse deum gaudet genitor, Saturnia proles.
Prima tibi lux sacra, et quarta, et septima: Apollo
doctrina, quam licet aliqui ab hactenus dictis separent, ego tamen
continuandam arbitror, quum totum poema sit Opera et Dies. Sed haec omnia superstitiosis astrologis et
philoseleniacis fortasse donanda philosophis, quibus in tanta etiam
philosophiae luce haec nostra aetas ipsa non prorsus caiet.
941 rite tuis
etc. Petronius
memoriae tradidit c. 30
fuisse apud Romanos etiam in nonnullorum tricliniis tabellas affixas, in
quibus qui dies boni quique mali essent, notatum erat.
944..... quum populis iudex
etc.
Tempore nimirum antemeridiano; ut ex Homeri Odyss. aliisque scriptoribus evincit Scaliger.
946 Ipse deum gaudet
etc. Heic
interpretes diversi in diversa abeunt. Egone menrem poetae assequutus? timeo
vehementer, ut quod sentio, fatear. Hoc tantum dicam: in mea interpretatione
constare integram sententiam, si hic versus ad superiores referatur,
quemadmodum illa caussalis particula ya^
in textu graeco referen— dum monet. Quid enim prohibet dicere,
Iovem gaudere hominibus veritatem seu ius agitantibus in foro? Vide quae ad
hunc locum habet Heinsius contra Politianum, Proclum, et Tzetzem. Sua cuique
placent.
947 Prima tibi
etc. Guieto 7T(foTov evr\ est Tpiomjix^ seu
dies tricesima: sed Scaliger liquido ostendit, evrjv vocatam esse tempore Hesiodi
primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|