HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA185 --
650 Integrum servata tegunt quas vellera, parcit.
Vis eadem curvatque senera, longaevaque membra
Contrahit: at teneram florenti aetate puellam
Aequa timet, carae thalamo quae casta parentis
Nondum opera idaliae Veneris nec gaudia novit,
655 Lotaque formosos artus, beneolentis et uncta
Rore olei tacita servat penetralia nocte,
Tempus ubi hibernum saevit, rabidoque prehensos
Ore pedes mordent exossi animalia tergo
Sedibus in gelidis caecoque latentia in antro.
660 Haud illis sol namque diu, qua pabula parte
Inveniant, caelo monstrat; tunc ipse nigrantes
Aethiopum supra populos conversus et urbes
Tardius Argivas respectat lumine terras.
Atque, animantum adeo secla omnia, cornua quaeque
652 at teneram
etc. An quod puellae
praecipue calore abundant, an potius quod domos servant, nec foras egrediuntur?
Secundum placet.
658 exossi animalia tergo
etc. Hesiodus
absolute dicit avoareog, nimirum 0 -noXvTtovq, ut infra etiam <pe%eoi&oq, scilicet 0 y.o-)(Kia,q, et alia similiter. Plinius
autem lib. ix cap. xix auctor est, polypo esse proprium, ut fame laborans sibi
pedes arrodat: qua re maxima hyemis saevitia notatur.
662 Aethiopum supra
etc. Bene Clericus
notat, eum antipodas esse, intelligere debuisse, qui solis arcum diurnum
tempore brumae intelligebat minorem apud' Graecos, maiorem esse in
Aethiopia. Admissa tamen hac notitia, alterum, quamvis necessario
consequeretur, negabant veteres. Hoc autem fit, quum Sol est in Sagittario.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|