Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA164 --


Consiliis adhibet, male inutilis exigit aevum.
Haec tu corde memor servans, incumbe labori,
Saeva fames ut te dium genus oderit, utque
Pulcra coronatae Cereris te gratia visat,
350 Atque eadem largis tua frugibus horrea vincat.
Ignavo namque atra viro penuria edendi
It comes; invisumque odere hominesque deique,
Lentus agit quicumque ingrata per otia vitam,
Assimilisque inhiat fucis. non cura nec ullus
355 Ardor agit; resident aliena ad pabula segnes,
Absumuntque apibus, multo quae parta labore,
Stipant mella cadis, te vero munia obire
Haud pigeat, quaecumque vocent, ut semper abundes,
Vt tempestiva rumpantur et horrea messe.
360 Scilicet assiduus mortalibus omnia donat
Et pecus et laetas fruges labor, ille deorum
Concilio pariterque hominum dilectus amore.
Omnes ignavos odere: haud dedecus ullum
Fert labor, indecorem fert secum ignavia labem.
365 Quin operi incumbens alium quoque rumpere coges

351 Ignavo namque atra etc. Iam superius dixerat, ignaviam, quamvis in promtu omnibus, fugiendam; virtutem, quamvis principio difficilem, comparandam, quod felicitatis plena. Iterum heic ad ignaviam relabitur, ab eaque ut absterreat fratrem, eiusdem pemiciosos enumerat effectus, laboremque quam maxime potest commendat, ut omnium bonorum, quae homini in vita desideranda, largitorem amplissimum.

365 Quin operi incumbens etc. Ne id quidem postremum in la

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.