Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PR5 --

natus in Ascra sit Hesiodus, seu tantum educatus, parum refert. Vixit certe in eo vico prius obscuro, postea maximam eius carminum gloria celebritatem adepto. Exiguas habuit fortunas: nam et humili loco, et pauperibus natus erat parentibus, et praeterea bona (1), quae ipsi ex patris haereditate obvenerant, a fratre (2) seu patruele Persa homine maxime rapaci ac litium cupido magna ex parte fuerunt adempta. Eam autem exercuit facultatem, quae admodum paucos quovis tempore locupletavit, poesim nimirum, divinam artem sed inopem. Pastoritiam in ipso aetatis initio vitam egit: quod iis temporibus, quibus et ipse vixit et Homerus, nec ipsis regum filiis

(1) Ita ipse Hesiodus Oper. et Dier. v. 46 inquit:

Iam patrios census divisimus: ipse tulisti
Praeterea rapiens tibi multa, invertere hiantum
Muneribus largis aggressus pectora regum,
Nos inter voluere ortam qui cernere litem.

(2) Dixi a fratre seu patruele; nam vates ad Persam loquens v. 784 Oper. et Dier. ait obscurius:

„ Non aliter genitorque meus, stultissime Persa,
Atque tuus pelagi sulcabat caerula pinu.

Ubi quum non dicat noster pater, sed meus et tuus, videtur distinctionem facere, et potius significare Persam non e Dio, cuius Hesiodus erat filius, sed ex eius fratre natum.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.