Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PR3 --

fama stet atque laus: nihil a me cuiquam celebritatis, quam consequuti sunt, imminutum volo. Id unum ego, quod nemo facile non concedendum arbitrabitur, peto, ut quod illis bona doctorum hominum venia facere licuit, mihi etiam sine cuiusquam invidia atque offensione liceat experiri. Si quam forte singularem in me animadvertant diligentiam, latineque scribendi elegantiam, laudent hasce litteras fere intermortuas suscitandi desiderium, curamque in optimis poetis legendis imitandisque non frustra positam. Sin autem oscitantem videant ac sine numeris lutulentumque fluere, despiciant arrogantiam, ac turpissimam temporis otiique, quod institutae mihi concedit vitae ratio, iacturam vituperent. Verum hisce omissis, quae ad aliorum iudicium spectant, aliquid heic dicendum arbitror de Hesiodi primum vita, de qua nihil scripseram, quum Opera et Dies, Scutumque Herculis edidissem, tum de ipsius Theogonia: in qua utraque re ita me geram, ut brevitati maximopere consulam, eorumque perstringam summa veluti capita, quae ab aliis iam dicta sunt. Novi enim parum aut fere nihil, quod dicam, in tanta hominum copia, qui iisdem ante me de rebus conscripserunt, relictum est. Itaque a primo exordiamur.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.