Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA134 --


Illa quidem magnas inter numerabitur usque
Heroinas, quot secla tulere; sed o
Vindobona infelix, quo nunc tua gloria cessit,
Quam dominae in vita dulcis alebat amor?
Moesta iaces, tristi perculsa a turbine luctus,
Ceu qui fulmineo tactus ab igne stupet.
Quid tamen et quereris? mortali an semine quidquam
Progenitum dirum fugerit interitum?
An virtus non astra petat? sunt praemia caelo;
Virtuti haud tellus apta sat ista fuit.
Sceptra diu gessit mortalia, contulit arma,
Stravit et adversos Marte fremente duces,
Vtque minae cessere, Aquilas victricia signa
In tacita iussit degere clausa domo,
Obruta nec misera, nec sorte elata secunda,
Vinceret, aut contra cederet, impavida.
Ingeniis patefecit iter, promovit et artes,
Excoluit magni templa verenda dei;
Imperii fines provexit, et aurea mundum
Quae teneant, mater germina multa dedit,
Virtutisque viam sua per vestigia vidit
Carpere non usquam deficiente pede.
Vidit et ingenuos, duce se, florescere mores
Tartareum pulsis in barathrum vitiis,
Et late gentes optata in pace reliquit
Caraque longinquis caraque finitimis.
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.