Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA125 --

vero nihil me attinet dicere, quam in tanta de optimo genere iudiciorum varietate sequutus sum interpretandi rationem, quum hac de re et alii multi luculenter loquuti sint, et ego in praelectione ad Homeri Odysseam satis disseruerim: eam facto potius, quam verbis cupio omnibus ostendere. Quae si tibi, erudite lector, placebit, iudicium a te meum probari, vehementer gaudebo: sin autem non omnino placebit, illud a te petam, ut dum habeas meliora vel a me ipso, vel potius ab aliis et otio et ingenio et elegantia abundantioribus, hisce patienter utare, iisdemque qualiacumque sunt, contentus fruare. Heic autem, postquam duas exhibuero Elegias, quae in priori editione leguntur datae ad Iosephum Spergesium virum nobilem multisque literis perpolitum, quarum una eidem opus dedicavi, altera luctuosissimam acerbissimamque M. Theresiae Imper. semper Augustae mortem, quae tum acciderat, deflevi, iampridem a Daniele Heinsio exaratum atque huic poemati praepositum, quo difficile erat quidquam distinctius pressiusque conscribere, argumentum tibi subiiciam, ut uno ferme intuitu, quid Hesiodi Opera ac Dies contineant doceantque, videre possis et iudicare.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.