HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PP21 --
Auspicibus, geminos cantu certare (1) poetas
Vidimus, et longo renovatos tempore ludos
Pieridum. laeta procerum stipante corona
Ambo vos alacres libantes flamina sacri
Gutturis, in morem torrentis uterque ciebat
Quae rapidi vena fundens e divite vates,
Plaudere nec piguit, nec fessis addere vires.
Omnia laetitia resonabant: famaque et udas
Naiadas fusis per caerula colla capillis
Ad plausum excierat vicini e gurgite fontis,
Et Satyros Faunosque et agrestia numina nymphas,
Vt quondam Arcadiae in lucis ad Panos avenam,
Aut Orphei dulcem ad cantum prope Strymonis undas.
Illo oro nunc vultu, illo mea carmina plausu
Excipite illustres animae, tuque optime Princeps,
Tuque tuo dilecta viro clarissima Nympha
(1) Duo vates praestantissimi, alter Veronensis
Lorentius Neapolitanus, alter Mollius, complures dies apud optimos principes
commorati sunt, maximamque sibi laudem et ipsorum principum et aliorum auditorum
iudicio extemporaneis carminibus non minus scite quam eleganter decantatis
pepererunt.

|