Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 22 --

quam luculentissimis illis authoribus fasces submittant? Depone quaeso hac de re omnem sollicitudinem! Praesto nobis sunt in omnibus scholis publici Magistri; non qui fabulas has Iuventutem cum aculeis dedoceant, sed qui eandem ad genuinum Patriae Historiae Systema svaviter perducant. Idiotas autem jam adultos nec sales Tui, nec Porphyrogeniti authoritas, nec omnia Lucii Kerchelichique Diplomata errores suos dedocebunt.

Ast fabulas istas nullus scriptorum Croaticorum positive refutavit, Lucius tantum silentio suo locum eis dedit! Kerchelichius plane Libertatem utrumlibet sentiendi concessit! Ipse ejus Panegyrista diserte affirmavit errores Ratkaji e popularium suorum animis vix evelli posse. Debent profecto alte animo suo insidere, gloriola illa, quasi Tu primas de Fabulis his Triumphasses. Verum jam supra te monui palmas has haud adeo facili Labore conquiri. Ede mihi ordinatam authorum, qui errores hos excoxerant, qui eos in alias Provincias Transplantarunt, qui eos apud posteritatem propagarunt, Chronologiam, profer occasionem, Analogiam, quam omnis fabula cum aliqua veritatis parte habere solet, et ego ipse hac corona caput Tuum redimiam. Nunc cum Tu Lucio et Kerchelichio, qui ex ipsa natura systematis Tui errores hos excluserunt, hanc gloriam adimas, noli quaeso existimare, quod Tu eam per aliquos in Patronos fabulae hujus Invectivas Tibi propriam reddideris. Ego certe ita apud me constitui; dari genus fabularum adeo crassum ut earum vel meminisse infra dignitatem sit gravis alicujus scriptoris, nisi forte tantum otii habeat ut omnem ejus originem et progressum erudite persequi possit. Ita sane ipse etiam Lucius debuit existimare, cum enim omnia Illyricarum antiquitatum capita chronologico ordine percurrerit, Epocham adventus Crobatarum e Porphyrogenito disserte explicuerit, adeoque per ipsam Systematis sui naturam fabulam hanc excluserit, quin ejus vel meminisset; Iure profecto censendum est eundem operae pretium non existimasse ut fabulae Diplomatis Alexandri M. tantillum seu Temporis, seu Chartae impendat. Praecipua Kerchelichii est Epiphonema, quo Satyram contra imbutos praeiudicatis opinionibus concives suos, quos ille cum persecutoribus
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.