Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 18 --

enim inter planam, et simplicem meam Textus Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis authoritate polleat, eandem non minori cum eruditionis Laude conjunxit, cuive honor rei Litterariae tam Hungaricae quam et Croaticae ex aequo curae esse debet. Quod ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus inpraesto, totumque Causae hujus arbitrium Excellentissimo Viro illi ita defero, ut si is honorem seu Gentis, seu Rei Litterariae Croaticae per textus tuos haud laesum, aut vero per Explicationem epistolae Tuae eidem congruam jam redditam esse Compensationem pronunciaverit, nullam ego quoque imposterum obmovere velim Quaestionem. Sin, ejus ipsius Authoritatem interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat.

Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius possum tempus collocare.

Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua Epistolae Tuae capita supremum respondeam. Non ut novam tibi Litem indicam, sed ut eorum, quae primis Litteris scripsi, rationem reddam tantisper planiorem efficereque contendam postulatum meum de inserenda a Te posteriori Tomo lenitiva aliqua declaratione haud omni prorsus Ratione caruisse.

Generalis Excusatio Tua in eo sita videtur quod postquam binis in locis aliquos scriptores, et minutos scriptores Croaticos expressisses, potueris postea Exemplo probatissimorum scriptorum liberiori oratione Croatas universim compellare. Mihi publicae jam 24 annorum occupationes omnes et Logices argutias, et Grammaticarum Libertatum apices excusserunt. Usu rerum id tantum sum edoctus, omnem orationem in naturali suo sensu accipi, inepciosam vero laesivamque dictionem non semel tantum atque iterum, sed semper vitari debere; scio insignes caeteroquin aliarum etiam gentium scriptores mutuis conviciis se non raro lacessisse, verum hanc ego labem a nascente republica Litteraria Hungarica acerrime propulsandam peroptarem. Id autem potiori adhuc Iure flagitare posse videor ut omnis de gente aliqua oratio ita instituatur ne Criminationis cujuspiam vel suspicionem praebere posset.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, NikolaSzalagyi Istvan (1729-1799; 1739-1796) [1778, Zagreb; Pecuh]: Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi, Verborum 7797 [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-salag.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.