Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xxi --

adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam disjecti poëtae membra inveniantur; at summi certe poëtae, et patris ac principis poëtarum decus retinere non potest. Me quidem miseret divini hominis, quum eum audio sine cantu, ac prope sine voce aliena lingua balbutientem, rudem, inconditum, enervem, nihil venuste, nihil suaviter, nihil sublate, ut solet, ac granditer efferentem. Itaque et stomachari soleo interdum, et dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar, non suo, sed alieno more loquentem? Ut volet quisque sentiat: mihi profecto is erit maxime fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica, 218 versus, verborum 7485, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-operis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.