Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-253 --

Hos quadragenae Trojam advexere carinae.

Inde bis undenas Trojana ad moenia puppes 280

Ille Cypho adveniens agit acri remige Guneus.

Hunc Enienes, et armigeri, genus acre, Perаеbi,

Frigida quique habitant Dodonae rura, sequuntur,

Quique colunt pingues campos, et amoena vireta,

Quae secat, ac lenta Titaresius alluit unda;

Pulchra fluens qui se Penei devolvit in alveum,

Nec tamen et vitreis usquam confunditur undis,

Sed natat in morem liquidi suspensus olivi.

Quippe etenim Stygii pars dicitur esse fluenti,

Quod metuunt magni jurare, ac fallere divi. 290

Magnetas Prothous Tentredone cretus agebat,

Qui saltusque tenent virides Peneïa circum

Flumina, frondosum silvis et Pelion altis.

Huic quadragenae sulcabant caerula puppes.

Hi Danaūm regesque ducesque in bella profecti

Cum geminis Phrygium venere ad litus Atridis.

Verum aliis numero quisnam praestaret in omni

Virque, et equus, vati pigeat ne dicere, Musae.

Eumeli Pheretiadae praestabat equarum

Nobile par. pedibus rapidas aequare volucres 300

Natae ambae, ambabus unus color, una erat aetas,

Tergaque ceu tenui directa, aequataque filo.

Pieriae has olim per saltus pavit Apollo

Arcitenens, terrorem atrum per bella ferentes.

Omnes mole viros, et vi Telamonius Ajax

Praestabat longe, saevos dum corde furores

Irato volvens dius cessabat Achilles,

Nullum non animis, invicto et robore vincens

Ille, et equi regis currum cervice trahentes.

Sed tum fluctivaga moerens in puppe jacebat 310

Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.