Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- v-640 --


Arma cruore, dedit sociis; redit ipse laborem
Ad durum, et primis miscet se turbidus ira.
Clara Pylaemenei proles hunc regis adivit
Harpalion; patrem Trojana ad bella secuto
Haud licuit patrias cui rursum visere sedes.
Hic medium adversi clypeum percussit Atridae
Cominus, at subter penitus defigere acutum
Aes tamen haud potuit. sociam citus ergo recepit 770
Se, mortem vitans, in turbam, lumina vertens
Anxius huc atque huc, ne quis forte hostis adacto
Figeret incautum telo. dum cedit, ab arcu
Meriones misit, nervo stridente, sagittam
Aere gravem, cluni quae dextro infixa sub ima
Ossa abiit: caros inter dulcem ille sodales
Efflavitque animam, seseque, ut reptile, terram
Extendit supra: niger alto e vulnere sanguis
Ibat, perfusa et tepidus tellure fluebat.
Illum Paphlagones curabant, Martia pubes; 780
Sublatumque manus inter posuere superbo
In curru, et moesti vexere ad moenia; fletum
Quos inter fundens ibat pater ipse, perempto
Nec poenas gnato, quisquam mactaverat hostem.
Caede viri graviter doluit Paris, arsit et ira.
Hospes enim quondam juveni multos fuit inter
Paphlagonas. celerem nervo hic stridente sagittam
In medios misit Trojano ex agmine Achivos.
Vir fuit in Grajis, Polyido vate creatus,
Euchenor, qui dives opum, fortisque Corintho 700
Venerat Iliacum ad litus, non inscius ille
Exitii, quod saeva deūm sibi fata parabant.
Saepe senex etenim Polyidus dixerat, aede
Aut morbo in patria moriturum, aut inter Achaeas
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1776]: Homeri Ilias, Latinis versibus expressa, versio electronica, 18.330 versus, verborum 126.883, ed. Petra Sostaric [genus: poesis - epica; poesis - versio] [numerus verborum] [kunic-r-ilias-libri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.