Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1764]: Echo libri duo, versio electronica, Verborum 11422, versus 1535, ed. Petra Sostaric [genus: poesis epica] [numerus verborum] [zamagna-b-echo.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 27 --


An memorem fluviorum ortus? an causa vapores
Quae pariat, pluviamque, nivesque, et grandinis imbrem,
Fulguraque, et quidquid mirandi machina prodit,
Cui Phaëthontiadum lacrymae praeclara dedere
Nominaque, et nulla non famam aetate perennem.
Scilicet et notum,[ERROR: no reftable :] Haec sane digna quae inter praecipua hujus aetatis inventa numerentur poëta delibavit ex Theoria Philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium, P. Rogerii Boscovich Societatis Jesu. Quam doctissimus auctor ante aliquot annos Vindobonae semel atque iterum editam, summaque hominum litteratorum approbatione ac plausu exceptam, superiore anno Venetiis tertio edidit typis Remordinianis. quibus omnia corpora constent
Principiis, sint illa licet parva atque minuta,
Partibus et nullis, et nulla praedita forma.
Utque eadem non se tangunt, tamen undique inani
Cincta quidem certis inter se viribus haerent;
Interdumque trahunt sese, interdumque repellunt,
Pro vario positu. notum, quo foedere crescat
Mobilitas, quo deficiat; naturaque saltum
Cur adeo metuat, paullatimque omnia fiant.
Salve aetas, salve concessa o munere divum,
Magna viris, magna et rebus, rerumque repertis
Omnigenum causis: te centum carmine sacro
Concelebrant vates; teque et tua munera semper
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1764]: Echo libri duo, versio electronica, Verborum 11422, versus 1535, ed. Petra Sostaric [genus: poesis epica] [numerus verborum] [zamagna-b-echo.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.