Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 151 --
Queis Phoebe terris Titanem quaque recondet
Parte sui, jam nunc quaque hora cuilibet urbi
Novimus et tanto certi praedicimus ante
Excutimusque metum monitis causasque latentes
Pandimus atque animi motus cohibemus inanes.
Felices anni, felicia saecula, causas
Tantarum queis posse datum cognoscere rerum!
Ast[ERROR: no reftable :]51
olim haud vulgi tantum inscia corda, sed illos
Saepe etiam latuere, quibus mens fervida et acre
Ingenium, qui naturae secreta latentis
Assueti caecosque aditus pervadere et imis
Eruere e latebris verum. Nec defuit, aut[ERROR: no reftable :]52
qui
Diceret occludi spirantia protinus ora,
Queis emissa solet lux alma erumpere, seu[ERROR: no reftable :]53
qui
Extinctos quondam dimittere, diceret, ignes
Tempore Titanem certo recreareque lumen,
Cum loca praeteriit flammis infesta per auras.
Quae faciunt ignes interstingui atque perire.
Sic[ERROR: no reftable :]54
alii Phoeben puro dixere nitentem
Lumine parte cava tantum partique nigrantem
Convexa et subito hunc terris obvertere coeloque
Ardentem vultum, subitis cum mergitur umbris.
Atque[ERROR: no reftable :]55
aliquis gignique novum veteremque perire
Censuit et Phoebi et Phoebes, cum deficit, orbem.
Quid[ERROR: no reftable :]56
vero ignarum vulgus? Quae turpia monstra
Credidit immensum late vulgata per orbem!
Dum nempe e nitido Lunam deducere curru
Thessala tentat anus cantu rhombumque potentem
Circumagit, miseram nequidquam tendere contra,
Nequidquam obniti, vacuas nisi pulsa per auras
Aera sonent cantusque negent audire timendos.
Saepe igitur totas fama evulgata per urbes
Nocte volat media Lunae nigrescere frontem.
Excurrunt matres tectis juvenesque senesque;
Fit clamor, pelves et tintinnabula tota
Urbe strepunt, montes late campique resultant.
Illi instant surdasque deae nituntur ad aures
Thessalicum ne carmen eat neu cogat Olympo
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
|