Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 87 --


Nonne vides? Celeri dum Tellus acta rotatu
Circumagit sese torquens, raptatur uterque
In gyrum cursuque volat spectator eodem.
Non tamen una simul ductu via deferet uno
Utrumque et parili correptum tramite ducet.
Namque deae gressus alter cursumque sequetur
Progrediens pariterque plagam spectabit eandem;
Aversas alter contra referetur in oras.
Proin dea sub nitido Phoebi velocior orbe
Huic celerare viam, cessare videbitur illi
Lentior ac tardo minus incita tendere gressu.
Et facile est, si forte, alto quam celsus Olympo
Assurgat Titan, cognoveris, omnia nosse
Tempora quidque ferant acti in contraria cursus.
Altior aethereas quod si consurgit in oras
Phoebus vel terras contra descendit ad imas
Pronior, illud idem discrimen temporis aeque
Arctius obveniet pariter vel latius aeque.
Namque[ERROR: no reftable :]12 vices Solis sequitur Venus errantumque
Turba omnis, Phoebe dempta, fumantiaque astra.
Et magis hinc Titan distat si forte minusve,
Tantundem illa etiam magis aut minus omnia distant.
Proin visum hinc Veneris motum sub Sole diurnus
Terrai motus tanto minus aut mage turbat.
Ergo ubi se primum fulgenti in Sole videndam
Reddiderit Venus ac dorsum supponet opacum,
Jam dabitur certa demum metirier arte,
Quam celsus summo Titan se tollat Olympo,
Quam surgat coelo Venus ipsa et Jupiter et Mars
Saturnusque piger Majaque creatus et imo
Quae gremio longos effundunt sydera fumos.
Quin et, quam crasso tendantur corpore, quantum
Se late circum effundat revolubile dorsum,
Extima quam facies molem sub pectore claudat,
Constabit tandem. Nec centum e partibus una
Jam fugiet dubiave animus formidine pendens
Ambiget et cura incertus torquebitur acri.
Scilicet[ERROR: no reftable :]13 haec nobis servant bona numina, nobis
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.