Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 67 --


Crinitosque ignes et formidata tyrannis
Astra procul, longos fundentia pectore fumos,
Huc ruere et grandes circum exercere choreas.
Nil tamen usque adeo stupidum percellit et ambas
Ad se acies rapit atque obtutu figit in uno
Ut subitus Phoebes fulgor mutataque forma.
Ad laevam vultus converterat: aethere puro
Tum forte obliquos laeva de parte jugales
Non nihil inflexo ducebat Cynthia cum.
Ecce, novo ceu prima solent consurgere mense,
Aspicit adversae surgentia cornua Lunae.
Dumque volat, coelo et propior jam despicit ipsam
Paulatim coiisse stupet plenoque nitentem
Ore per aethereas radios diffundere sedes.
Tum vero: "Quae monstra," inquit, "tam insueta per axem
Cernimus? Amissos subito queis viribus ignes
Collegit Phoebe et pleno nitet aurea vultu?"
Cui dea: "Mirari jam desine! Nulla per axem
Monstra vides: solitos nec pridem amiserat ignes
Nec subito excitis effulget Cynthia flammis.
Illa quidem terras vultu cum semper eodem
Despiciat, Phoebum nunc hoc, nunc suspicit illo
Ore procul, lustrans totum ut circum undique coelum
Fertur in Eoas Phoebo velocior oras.
Quamquam igitur fratris radiis pars altera semper
Objicitur lumenque trahit, pars altera densis
Obruitur tenebris et caeca conditur umbra;
Ille tamen terras vultus qui despicit, idem
Nec tenebris squalet semper nec lumina reddit.
Nunc caecam terris obvertit Cynthia frontem
Nos contra nitidam coelo spectamus ab alto.
Ast olim, terras vultu cum plena nitenti
Despiciet, caecos obvertet in aethera vultus."
Dixerat. Ille memor, summo regressus Olympo,
Attonito late, quae viderat, edidit orbi.
Quem pater omnipotens non tantum ex aethere raptas
Iratus flammas animataque corpora flammis
Verum etiam secreta deum vulgata per orbem,
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.