Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 59 --


Principio[ERROR: no reftable :]44 immensum quidquid per inane natantis
Materiae varias compactum in corpora massas
Exhibuit primo mundi nascentis in ortu,
Arcano sese ducit per mutua nexu
Usque trahens retrahensque atque uno foedere quamvis
Pars vocat ad sese partem atque adducere tentat.
Ast eadem dum se circum vis omnia fundit
Per spatia expandens, sensim languescit eundo
Quoque magis vasto late distenditur orbe,
Hoc minus intenti pollet conamine nisus.
Hinc paribus circum spatiis vis aequa trahentis
Et positum et sequitur mensuram materiai:
Ducuntur propiora magis, distantia contra
Usque minus; dat juncta simul causa utraque nisum.
Scilicet[ERROR: no reftable :]45 hinc celsis e montibus horrida in imas
Saxa ruunt valles abrupta; hinc volvitur acri
Impete et objectas alte ab radicibus imis
Convellit sylvas torrens armentaque et ipsos
Custodes campis et diruta tecta furenti
Raptat agens fluctu ac rivis turgentibus auctus
Praecipiti undarum se mole effundit in aequor.
Terrai namque in gremium, quae proxima Terrae,
Tracta cadunt nec dissimili, quae proxima Lunae,
In Lunam gravitate ruunt Martemque cruentum
Et rutilam Venerem et Maja genitrice creatum
Satumique Jovisque orbem et quaecunque per auras
Astra meant, eadem circum compegit et unam
Usque jubet retinere globi vis mutua formam.
Ergo idem[ERROR: no reftable :]46 terrarum orbem fidumque sequentis
Lunai sydus Phoebi radiantis ad ignem
Disjunctum procul, ast immensa mole tumentem
Nisus agit jamque hinc jamque inde impulsibus urget
Assiduis turbatque vias; nec viribus aequis
Pro vario ad Solem positu nec tramite eodem
Namque urget pulsans divamque errare vagantem
Et refluo cogit nodos trepidare meatu.
Si vis aequa foret, si tramite pelleret uno
Telluris Lunaeque globum, deduceret ambas
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.