Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 225 --


Principio[ERROR: no reftable :]14 Solis motus Lunaeque per axem
Si serves vigil et componas omnia cautus
Sese inter, facile invenies, quantum ipsius orbis
Extendit sese, tantum discedere in horas
Fratris ab orbe deam tantumque accedere ad oram
Oppositam et tristem se tantum inferre per umbram.
At ferme hoc ipso, veluti memoravimus ante,
Pene umbrae exterior disjungitur intervallo
Orbis ab orbe umbrae ac ferme ter crassior umbra
Est ibi terque magis vasto distenditur orbe.
Ergo, quod sequitur, recto si calle per ipsum
Umbrai medium dea permeet, effluet hora
A primo ad primas frontis pallore tenebras,
Altera, dum densis frons tota immergitur umbris;
Tum ferme binae in tenebris dumque umbra recedit
Paulatim, toto lux et redit aurea vultu
Dumque fugit totus pallor, bis defluet hora.
Si vero[ERROR: no reftable :]15 obliquo tulerit se diva meatu
Et mediam fugiens umbram transversa feratur,
Longius a primo frontis pallore tenebras
Effluet ad primas, tenebris pariterque fugatis
Majus erit, pallor dum toto abscedat ab ore;
Longius ipsum etiam, totos dum nigra tenebris
Aut vultus tegat aut paulatim detegat umbra.
At contra minor in tenebris mora. Quin procul orbe
Cum saepe a medio discedat semita, saepe
Sive umbram non tota subit seu Cynthia tantum
Pallet vicina, non et nigrescit, ab umbra.
Non tamen[ERROR: no reftable :]16 haec penitus, non haec tibi tempora semper
Immutata manent: clauduntur finibus arctis
Illa quidem, at fines intra mutantur eosdem
Pro vario et fratris positu divaeque sororis.
Quo propior terris Titan, hoc arctior umbrae,
Latior at pene umbra orbis, magis et celer ipse
Phoebusque oppositusque axis volat atque sequentem
Proinde magis celer et Phoeben fugit umbrifer orbis
Densatisque magis fugienti passibus instat.
Rursum etiam terris propior quo Cynthia, coni
Vade retro

Vade porro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1761]: De solis ac lunae defectibus, versio electronica, 5828 versus, 91294 verborum, ed. Branimir Glavicic [genus: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [numerus verborum] [boskovic-r-dsld.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.