Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
episcopo hymnum Te Deum laudamus intonante, sacrum conventuale ad aram sancti Lucae lectum est. Sacrum autem solenne de spiritu sancto, cum gloria, credo et prosa. Terminata missa, per privates gradus chori sua episcopalis excellentia rediit et ascendit. 19Tormentorum explosiones repetitae sacpius in ingressu ad ecclesiam, sub sacro ad Gloria, Credo, Elevationem, Te Deum ac postea sub prandio. Eodem
(Difficultas circa praepositum Chasmensem superata.)
Primo. Orta difficultas, an praepositus Chasmensis sub mitra episcopum advenientem excipere possit, et sacrum sub eadem dicere. Ratio dubitandi fuit: quod nemo, id hactenus practicatum fuisse recordaretur.
(Incendium in arce.)
(Mussitatio alicujus.)
(Homines camerales et regii absunt.)
Post terminata in cathedrali ecclesia solennia ad arcem ventum est, ex cuius ambitibus populo, ad illorum vivat, projecta copiosa pecunia. Pauperibus eleemosyna in vino et pane etiam, uti et alumnis seminaru cuivis mariani duo. Vase uno vini cubulorum 20 ad pontem arcis educto et rapienti populo relicto. Prandium dein copiosum et opiparum datum est. Primae tantum mensae assidentibus personis, laicis et religiosis, numero 80. Ex quibus illustriores fuere excellentissimus dominus comes Ludovicus Erdoedy locumtenens, dominus comes et generalis Petazzi, generalis Crisiensis Marquier, illustrissimus dominus baro Antonius Klobusiczky cum sua illustrissima domina coniuge, comes Ludovicus Patachich, comes Christophorus Orsich, baro Stephanus Patachich, colonelli Kengell et Lalersperg, aliique ecclesiastici, religiosi, militaris et equestris status viri praecipui. Canonici cathedralis ecclesiae omnes, qui Zagrabiae adfuerunt.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.