Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
proponebatur. At illis, fiduciam se in eodem habere non posse, constanter
(Novi conscriptores ad continuandam conscriptionem 1754.)
Nec superesse videbatur aliud, quam incoatae anno 1754. universalis regni conscriptionis, quae evitari non poterat, continuatio. Itaque cum exposuissent status, anni illius conscriptores deprecari munus, indultu aulae, elegerunt alios. Et quidem Stephanum liberum baronem Patachich, | 376Sigismundum Schytaroczi Zagrabiensem canonicum, Ladislaum Ozinderi et Georgium Dragovanich, illum vicecomitem comitatus Varasdinensis, istum judlium Zagrabiensem. Pro actuario demum Joannem Paulum Plepelich.
(Stephanus Patachich iterum praetensiones facit, graviores visas.)
Vix pro conscriptore nominatus est Patachich, cum secutae sunt illico biles. Quia praetendit:
(Decisio quoad praecedentiam supremi comitis.)
Sub cujus defluxu cum post promotionem domini Joannis Jursich ad officium supremi comitis comitatus Zagrabiensis, eo nil promovente sed fors novo vicebano instigante, exorta fuisset quaestio, an pro futuro vicebanus supremum comitem, vel iste illum in publicis sessionibus praecedere debeat, cum vicebanus caput nobilitatis haberetur et magnates pro supremo comite essent, ut post eos primum locum is habeat, Busan cum sibi Supra inserta fol. 355. regulatione neque nobiles neque coloni, praecipue autem dominiorum officiales contentari videbantur. Consolabatur tamen singulos, quod effectum regulatio ista non videbit, sufficiatque aulae, tulisse legem, nec respicere, an servetur. Quod in effectu videmus etiam. Proinde murmura partium, quae contra illam erant, non recensemus.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.