Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 274 --

episcopus instituta processione publica, clero, religiosis, nobilitate confluentibus, detulit et in cathedralem retulit servandamque dedit. Canonicus Joannes Baptista Paxi egit encomiasten tam martyris quam et donantis festo ipso sancti Joannis. Atque ab hoc anno in cathedrali introductum, ut, absolutis praevie iis, quae juxta rubricam sunt ecclesiae cathedralis, divinis officiis, tum sancti Joannis Nepomuceni cum sacro cantato solenni et panegyri agatur memoria. Instituta est etiam confraternitas, sic dicta sancti Joannis, quae sequenti anno 1757. fuit promulgata, post obtentas nempe quasdam indulgentias et sedis Romanae confirmationem. Passim creditum habitumque est, reliquiam hanc a bano ideo submissam fuisse, ut videat clerus, prodigiis plane servari silentiosam lingvam, et a contumeliis mendaciisque cesset, quos e meo processu videre fuit, tum et saeculares exemplo cleri, reliquiam servaturi, idipsum servent, qui Viennae semet suis scriptis proscindebant, ut palam diceretur: Croatam processum habere non posse, nisi ex actione reali ad personalem transeat, ac se descriptionibus moram feriant alterque alterius factorum praeco et campana sit. An hoc fine banus reliquiam praedictam submiserit, ignoro, quod sic sit acceptum, noto, quia non unum sed tantos eatenus audivi.

Tempus vacantiae banatus.

(Vicebanus Naisich pro more resignat.)

Relectis bani valedictoriis et hujus resignatione promulgata, vicebanus Adamus Naisich eo, quod vacante banatu etiam vicebanatus vacare credatur, cum novus banus jus habeat vel confirmandi prioris vel alterius constituendi, tot exemplis attestantibus, ex veteri more a tabula recessit statuum sedem suam deserendo et ad latus semet transferendo. Suspicabantur plurimi, pensionem illi ideo assignatam ab aula fuisse, quia commissione aulae novus banus alium denominaturus foret vicebanum, et credibilius Jursichium, ut ratione hac supremi comitis officium unius saltem comitatus in vicebano conservetur medeaturque meliori modo quo fieri potest vulneri, talique via et Naisichium sub promotionis nuperae ad vicebanatum specie a protonotariatu amotum et ab influxu negotiorum publicorum ultro amovendum. Quae tamen non evenere.

(Ad Batthyan Stephanus Patachich mittitur.)

Episcopus ablegandum censebat quempiam cum statuum responsoriis ad mareschallum, qui verbo et dolorem statuum exprimat, quem prae se tulerunt lectis valedictoriis | 370 suae excellentiaae litteris, et agat gratias gratiisque ulterioribus status resignet. Facta tum de futuro bano est mentio et quorumpiam candidatione. Episcopus sive inconsiderate sive adulandi fervore palam extulit, honestum non esse, qui locumtenenti quempiam praeferat. Ab omnibus silentio ipso reprobata et postea irrisa valde est haec dictio. Videns porro, se a nemine secundari, (nam aliis occurrebat tam Nadasdius generalis quam et Palffius, immo de Altham ipso metus fuerat), die altero, credibilius subinstructus ab altiori quopiam ingenio, nescio quo ex protocollo sustentavit, eam erga emeriti bani genitorem statuum condam fuisse reverentiae, ut cum ille e banatu ad munus curiae regiae judicis ascenderet, status eotum ejus judicio candidationem subjecerunt. Proinde rem hanc nec mareschallo, semet pro patria immolanti, pro demonstranda statuum
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.