Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Viennae egit. In causa quoque generalatus Carolostadiensis egit omnia, et ad nutum generalis, diluitque universas accusationes, a Pezzinger et Tompa tam suo quam et aliorum officialium nomine factas, adeo ut hos re infecta redire Vienna oportuerit. Sub spe autem consequendae promotionis et obtinendi generalatus Varasdinensis haec omnia fecit Kleffeldius. Postquam vero vidisset, sibi praelatum ab aula colonellum Beck et huic spes suas obtigisse, animadvertens, mareschallum Neuperg consilii bellici vicepraesidem resolutum esse, atque hunc et gratia apud Suas Majestates pollere et Petazzio affectum non esse, credens, sub novo hoc quoad titulum vicepraeside, quoad rem consilii bellici gubernatore, reformanda fore omnia, ut Neuperghii aucuparetur gratias, cepit eidem et caesari ac reginae ipsi defectus generalatus Carolostadiensis proponere, et, quae corrigenda essent, scripto exhibuit, Petazzium excusando, quod exiguo hoc, quo in generalatu esset, tempore neque his mederi valuerit, sed neque potis esset ob mandatum caesaris, ut antecessoris sui generalis Scherzzer inhaereat vestigiis, ab illo instituta servet, neque vel in minimo immutare audeat. Hinc quia Petazzius ob respectum mandati talismodi in generalatu illo corrigenda nec proponere auderet, se ob principis servitium et publici boni rationem Scherzzerianas fraudes et deceptiones detegere, necessariumque, ut his medeatur, esse. - | 288In quantum porro mihi intelligere ex ipso Kleffeld Viennae licuit, tametsi fuissent specialia plurima, haec tamen generaliora erant et majora fraudum praetensarum Scherzzerii olim capita, lmo. Quod ex generalatu Carolostadiensi militum ille numerus in milibus 16 prodire nunquam possit neque exiturus unquam sit, consequenter in hoc aula decepta.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.