Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 157 --

Beckii, a Caproncensibus civibus protectus, praestitis ab iisdem vigiliis, terminata commissione dimissionem petiit et eo velocius obtinuit, quia et ignorasset lingvam et solitudinis amans esset et totius tumultus causa praecipua. Generalis comes Josephus Draskovich spem alebat obtinendi generalatus, tum ob sua antenatorumque merita, tum ob operas recentius locatas in rusticorum alio tumultu. Hinc adhaesit multum Neuperghio, omniaque quaesivit, ut notis potiretur. At generalis Beck provisione interimali Gvicciardio dictus datusque, successor. Dicebant ideo interimaliter nominatum, quod omnium generalium foret junior nuperque promotus. Sed ego aliam hujus rei metuo rationem. Video enim eundem generalem Beck Eszekinensi generali Merzio pro brigaderio datum; video novum erigi propinquius Sclavoniae praesidium vel potius locum in Bellovar dictum; reminiscor superius relatorum a patre Octaviano Piarista, suspicorve intentionem aulae eam esse, ut generalatus iste Varasdinensis totus pro Eszekinensi habeatur et evadat fortior, ab adverso banalia, ut vocamus, confinia cum generalatu Carolostadiensi coalescant. Suspicionis meae et illa est ratio, quod generalatum Varasdinensem a generali Beckio ad normam Eszekinensis restaurari videam, et Carolostadiensem ad normam confiniorum banalium, plane etiam in vestitu. An veridica sit suspicio, docebunt ventura tempora. Et si fuerit verificata, uti militaris status per hanc unionem evadet fortior, sic politicus debilior, et utinam non exstingvendus. Sed omissis divinationibus

(Novae dispositiones Beckii et erectio loci Bellovar.)

Generalis Caproncensis Beck illico atque redivisset Vienna et generalatus suscepisset curam, ad normam Eszekinensis generalatus disponere incepit omnia, ac in ipsa mondura aequales facere. Officiales in suis districtibus sive compagniis habitare jussit, iisdemque domus exstruere fecit, magnis populi incommodis, dum ob tantos labores nec propriis excolendis sufficientes fuissent et animalibus privarentur. Praeterea intra Szeverin et Racham in loco Bellovar dicto et vocato pro stabalibus habitationes et praesidium instituit, immanibus miserorum hominum fatigiis, quo in loco Piaristas quoque esse oporteret. Exstructaeque sunt plures domus in fine anni hujus et sequentibus, ut Crisio plane transferri stabales paulo post potuerint. Locum hunc non Bellovar, sed Novum Varasdinum vocandum edixit, sub poena plane, si aliter a quopiam vocaretur. Res haec, creditum a plerisquÉ™, facta ideo, ut in medio |249 quasi confinii staret stabus motusque Valachorum observaret et praecipue infamem locum illum Szeverin, in quo consilia schismaticorum solent celebrari. Immanibus reginae haec facta sumptibus. Sed ut haec bene vertant cupio, metuo attamen successive id eventurum, quod Rachae, Petriniae et tot aliis evenit praesidiis, Capronczam nempe, commodum alias praesidium, sanctum Georgium, Crisium deserenda desolandaque, Novum Varasdinum sive Bellovar nil habiturum firmitatis, cum aliunde e ligno omnia fiant, consequenter inimicis aperiri viam aliquando ruinandae hujus patriae. In novis his praesidiis nil est firmitatis, vetera corruent et in ruinas ibunt, atque praeter inutiles expensas patria periculo exponitur. Faxint superi, res haec ut eveniant aliter. Interim, uti supra, illa harum rerum mihi videtur ratio, ut generalatus Eszekinensis et Varasdinensis coaleant. -- Ultra ista Beckius cassae rationem habuit. Educilla antea omnibus libera sustulit et instituit cauponas,
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.