Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 564 --

illius zelum fuisse. Commendanti enim mihi presbytherum Joannem Jozipovich pro parochia in Miholcz, primo sciscitabatur, num zelozus foret, tum addidit: Audio, ecclesiam illam in misero statu esse, et heu demortuus parochus nunquam me admonuit, hoc mihi summo dolori est.

Ad Sclavoniam quot apparatus sacros, uti: casulas, albas, calices, missalia miserit, uni credo Deo notum; profecto annis singulis duo et amplius milia pro solo hoc Sclavonico apparatu insumebat.

Sed non solum in templis munificus fuit, verum et in rebus aliis. Zrinii namque in praesidio pro publico bono fontem erexit et ipsum munivit Zrinium. Militibus ad castra proficiscentibus milia aliquot suppeditavit donavitque. Reginae quoque, uti et Carolo VI., occasione bellorum succurrit. Civitati quoque Poseganae ad se recurrenti aere et consilio prospexit. Verbo, parens universorum fuerat et refugium.

Immo amplam hanc, quam vides, episcopalem residentiam universam quanta est e fundamentis erexit, cum prior, quam reperit, exigua et pervetusta fuisset, mobilibus ornavit, quae sola quam illius mereatur memoriam eloquatur. Posegae etiam e fundamentis muratam pro episcopis domum et granaria construxit, uti et in praedio Bresane. Hic Zagrabiae fontem, stabula, piscinam aliaque, etiam suis consangvineis aedificia.

Quoad sibi sangvine junctos mediocritate usus est. Eos omnino juvit ipsisque prospexit quoad sufficientiam, nullum tamen ad superfluitatem. Qui digni officiis vel beneficiis fuerant, pro eorum merito prospexit, aliis providit ita, ut pro conditione sua vivere possint.

Unde tot tantisque satisfecerit, mirantur hodiedum omnes, praecipue cum neque oeconomiae deditus fuerit, immo, mortuo Gerlechichio, praefecto caruerit, neque tam amplos episcopatus redditus habeat, neque sordidius vixerit, neque usuras vel negotiationes exercuerit. Hinc divinam illi benedictionem fuisse, omnes, qui novimus, constanter asserimus et posteri confiteri debebunt. Cardinali Gottio, suo olim in theologia magistro, gratitudinis ergo, dona misit non ultima; in alios, canonicos, presbytheros, fuit munificus, quibus saepe vestes, saepe annulos, cruces abbatiales aliaque donare solebat.

Mansvetudinis tantae exstitit, ut nullatenus describi possit, et licet ob plurimorum injurias et ingratitudinem irasci saepe debuisset et animadvertere, studebat ipse tamen pro malis bona rependere et plus quam humana patientia tolerare, ut post mortem, quae hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis. Suprascriptus canonicus Pepelko viis illum omnibus aversatus est, et praeter suprascripta, molas, quas episcopales subditi Moschenicenses in fluviolo et Colapi erexerant, quin vel episcopo scriberet, Sisciensibus convocatis, in favillas pure ad despectum episcopi redegit. Violentias ei ubique, quas potuit, causando. Et Braniughius hominem sustinuit, immo promovebat. Canonicus Michael Zlatarich a Braniughio domi a pueris educatus, ejusdem sumptibus scholas absolvens, per illum ad diversas parochias et canonicatum promotus, ab illo victitans, ab illo vivens, occasione Spoliarichiani processus (de quo
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.