Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 15 --
„Virtus, mox Veneti domuit me gloria sceptri. [1]
„Olim quin etiam si caelo undante perissem
„Deucalioneo non surrectura sub imbre;
285 „Gauderem magnis succumbere perdita causis,
„Et caelo debere necem. Mors eminet ipsa
„Vindice ab egregio, cladesque auctore superbit.
„At nunc uincta gemo, nec sunt solatia captae:
„Dumque dolore pudor, crescuntque pudore dolores,
290 „Exanimor dominis ancillatura pudendis.
„Parua tamen haec sunt: tolerandoque hactenus ausu
„Proritans rabiem lusit uiolenta potestas;
„ Sed grauiora parat: iam totum deuorat Orbem,
„Iam uestrum domito propendet in Hesperon Euro,
295 „Iam tendit cum sole minas. Ceu Caspia tigris,
„Si forte Orpheo tentatum barbiton auro
„ Senserit, haud placido iucundo nectare cantus,
„Ingenium mansuescit atrox, sed munere dulcis
„Blanditiae, celeres uiolentius exit in iras.
300 „Sic quoque Othomanidum flammescunt pectora amicae
„Fortunae illecebra. Si Mars arriserit, alte
„Grassantur uotis, imo sua turbida uota
„Anteuolant feriente manu. Victoria pacem
„Despicit, ex bellis redeuntia bella seruntur,
305 „Et clades de clade uiret. De montibus omnes
„Et pennas Boreae citius retinere furentis,
„Felicem quam Thraca queas. Non fontibus aequor,
„Non grauis Aetna rogis, non incurrentibus unquam
„Naufragijs Scyllaea fames, non manibus Orcus
310 „Aeternum satur est, nec sanguine Turcia uictrix.
„Quas uires, quantasque paret, quid cognita dicam?
„Quidue acies numerem? De finibus Hellesponti
„Ad uada Danubij, peditumque equitumque tumultu
„Infremit impatiens, et uix capit agmina tellus.
315 „Classibus Ionium premitur, sudantibus auris
„Prouehere impositâ tot transtra gementia praedâ:
284. Deucalioneo. — 296. Orpheo. — 308. Aethna. — 309.
Scylea.
[ERROR: no reftable :]1
Grčka postade rimskom pokrajinom još 146. god. pr. Hr. Za.
križarskih vojni dokopaše se Mlečani vlasti u Peloponesu i na
nekim otocima Jonskoga mora.
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
|