Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- vii --
exprimi. Y quoquè cùm vocalis sit, accepi pro ea, qua indigent perquam frequenter Illyrii ante r alteram consonantem praecedens, quae ab alijs malè per a, e, et o scribitur; ego hactenus per ö, et ë rectiùs expressum censui: tamen cùm vocalis sit exmittendam haud existimabam. Quae, et plura alia, in Orthographia mea Illyricana, sive absoluta Latinis elementis voces Croaticas describendi methodo, clariùs exhibentur Quaedam etiam Nomina propria significativa latinizavi. ùti Banale pratum, pro Baña Luka: Salsa petra pro Slan kamen, Salan kemen.
Karlopolis, pro Karlovac, sive Karlostadio. ita et à
Latinis usitata Croaticè dixi, utì Hyrvathia, pro
Croatia: cùm et antiqui Graeci et Patrij Scrip-
tores Chrovathiam scripserint, et nos
Hyrvati vocemur: Kulpa et Kup-
pa pro Kolapi flumine et
si quae alia. Boni con-
sule. Candide Le-
ctor, hanc
opelam,
et
Vale.
|