Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 128 v --

, Danubio, Thracia et Alta sinu Adriae conterminis vix contentum: tamen ab Ungaricis deinde in plura divisum, intra Savum, montes Pineos et Cetinae fluminis ostia, restrictum est; ita tamen quod et Cetinae et Hlivniae Comitatus Croatiae includerentur, ut de Tininiensi, qui Regni huiusce Croatiae medio, nullum oriri queat dubium. Quemadmodum id ipsum Vladislavi Regis litterae, ex statutoriis Capituli ipsius Tininiensis Ecclesiae (de anno 1495) expresse docent; quibus Ioanni Keglevitio Castrum Buzin cum suis pertinentiis in Zagrabiensi, Osterviciae etc. in Lapacensi, Omislavacz et Krattan in Gaczkensi, Perkojci et Dvoracz in Tininiensi, et Majare in Lukensi Comitatibus existentium possessionum emptionem confirmat; ita tamen, ut Castrum huiusmodi, ac possessiones portionesque et Iura possessionaria ad Banatum Regni sui Croatiae vel aliquod
Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.