Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 60 --


Ingenij funesta tui vis repperit artem.
Vltima quippe Malorum eademque breuissima longè
Protrahis, anticipans: quae verò haud robore; tractu
Sed spatij numeroque valent, ea viribus auges
Immodicis, tristes annos, grauiumque dolendam
Lustrorum glomerans momenta in singula turbam.
Vt, velut immensi supremus temporis author,
Per se se in se seque manens, vitam simul omnem
Colligit, aeternùm qua felicissimus, aeui
Quolibet humani spatio complexus, in vnum
Cunctaque concilians actum sua gaudia, vastos
Saeclorum per circuitus porrecta: nec illi
Hora sequens quidquam fructùs vitaeque beatae
Aut rapit, aut cumulat; sic totam nos quoque (quantùm
Diuinis humana licet componere) vitae
Summam infelicis nullâ non illius horâ
Ducamus, puncto quocunque volubilis aeui
Complexi, quosvis aeuum feret omne, quibusque
Dicemur miseri longo dein tempore, luctus. 33
33. Ergo procul positos, si què sua gaudia tangunt,
Ante diem stultâ gemitus accersere curâ.
Ne properet: quin sollicitae formidinis atras,
His se conueniens rationibus, arceat vmbras.
Quid trepido? Cur laeua sibi mens displicet? Vnde
Nubilus hic animi maeror? Quod vulnus adactum?
Quaeve premit durae miserum violentia sortis?
Num subuersa domus? Capitis num dicere causam
Cogor? Iniqua valetudo? An deformis egestas
Sollicitat? Nil tale. Domi res tuta: per omnes
Alta quies leges: synceri corporis artus,
Sustentatque suus venas vigor: omnia praesto,
Naturae varios quae vita requirit ad vsus,
Commoda: delicijs etiam non pauca supersunt.
Quin igitur fruor, vt laetus conuiua, paratis? 34
34. At res ambiguae: nudum latus: vndique terror,
Infestaeque vices. Quid? Longo parta labore
Si male propitiâ decrescat Summa Lauernâ
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.