Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 29 --


Vna metus, bellique minas procul arcet egestas. 40
40. Ramorum viridem (non vana est fabula) pompam
Diuitis extremo spargebat limite Fundi.
Ardua, lata, ingens, frondoso par nemori Nux.
Hinc illi tumor, hinc rerum fiducia vecors,
Terrenique satùs nimiò plùs immemor, et vix
Se capiens fastus. Sed nec Briarëia centum
Brachia, nec trunci spatium, atque in Nubila multus
Tendere frontis apex sic effecere superbam,
(Hos etiam quamvis demiraretur honores)
ceu sobolis census, quae mitibus vndique baccis
Amplectens laetam, ipsa etiam laetissima, matrem,
Temporibus circumpositi diadematis instar,
Pondus erat sublime, attolebatque ferentem.
Ergo opibus gestire suis, populoque minori
Frondentùm iuxta Dryadum insultare, nec ipsas,
Altera ceu Niobe Lucinâ diuite felix,
Prae se faticinas Dodonae ponere quercus:
Demens, in foribus quae iam Niobeia fata,
Mutatosque Deos non cerneret, id neque rebus
In miseris saltem supremum habitura leuamen,
Tantalidi magnus dederat quod vulneris author.
Nam puerûm grex fortè vagus, dum quarta camoenis
Iustitium fert dulce dies, et gymnade clausâ.
Per virides impunè licet discurrere campos,
Hàc tulerat gressus. Qualis (proh Iuppiter!) arbos?
Vnus ait: quo pomorum circumflua luxu?
Si faciles propiùs ramos demitteret aut si
Nos quoque finxissent Neptunia semina, quantos
Nuper, Aloidas, caelo capita alta ferentes, (a) [ERROR: no reftable :] Homer. Odys. lib. II.
Clamosus tumidâ referebat voce magister;
Quae foret hìc nobis vindemia? Quas ego plenis
Iam tunicis praedas, et quae spolia ampla referrem?
At mihi Aloidûm nil corpore, subijcit alter,
Nil opus in dulces Smyrnaeo carmine praedas.
Si vetitum arboreos sublimi carpere dextrâ;
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.