Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 205 --


Ne species discordem animum nouitatis inani
Abripiat lenocinio, et per plurima verset.
Stultorum haec exempla, nihil constanter amare,
Nulli haerere diu studio, quae nuper anheli
Quaesierant, rapido mutati pectoris aestu
Iam fugere, et, subitae quòcunque cupidinis aura
Impulerit, totis cursum reflectere velis. 14
14. Vrbanos strepitus en ille perosus in arua
Effugit. Hìc etenim vitae tranquillior ordo,
Hìc secura quies: procul hìc ciuilibus vndis,
Componam niueos iucunda per otia soles.
Iamque foro longùm dixit, populoque valere:
Iam, quoscunque sibi Lachesis torquebit, opaci
Ruris in amplexu traducere destinat annos.
Vix tamen optatis nemorum se condidit vmbris,
Primaque consumpta est nouitatis gratia; iam se,
Iam sua vota leuis damnare: absentia quaerit
Moenia: desertae iucundior vrbis imago:
Et, Quìd ego, socij generis commercia vitans,
Obscurum infodio latebris nemoralibus aeuum?
Sint Volucrum loca sola domus, sint regna Ferarum:
Vrbs hominum sedes. Paucas en absumus horas;
Ignauoque situ ruris mens torpet. An vltra
Exilium tam triste feram? Stat protinus vrbi,
Coetibus et socijs me reddere. Viuite syluae. 15
15. Aspice et hunc, pelago mutandas ducere merces
Cui labor. Insanum perpessus Oriona, vixque,
Pallida post vota, et decies spem cardine summo
Depositam, laceris aduectus littora velis,
Pauperiem curis vacuam, exortemque pericli
Non cessat laudare, suo, parvoque futurus
Deîn locuples. Vetito citiùs se tinxerit Arctos
Aequore, quàm dubij repetat discrimina ponti.
Credimus? Haud ego: taenariae licet ille paludis
Vmbriferos (iusiurandum inuiolabile) fontes
Testetur, totumque chaos. Vix lucida Phoebe
Aequatis vacuum reparauit cornibus orbem;
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.