Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 167 --
Ni faciat, dominae confestim verbera Famae
Laturus: nihilò infelix quae mitiùs horret;
Vllus quàm scuticae vibices Dauus herilis.
Sil vel fraena suae miserum est admittere; quantò
Tristius externae sub iura libidinis ire?
Finge adeo fragili Mortalem corpore; quovis
Alterius flatu, obtutuque vt possit iniquo,
Saucius immanis clauae ceu pondere, sterni.
Num, rogo, vel satis eductum talibus inter
Postrema haud referas miserorum exempla; vel ipsi
Haud geminum ponas, adeo cui roboris expers,
Iunceaque est animi vis, vt percellere nulli
Non liceat minimae abiectum vel murmure vocis?
O semper tremebundam! O nullam, tam tenui spe
Quae vitam trahit, afflatu variabilis aurae
Circumagi subitò leuis in contraria, sortem!
19
19. Adde, nihil quòd concessum immoderata superbis
Destinat ambitio conatibus: ardua quaeque,
Inuia, summa petit decorum fastigia, nullum
Laude parem, nedum patiens habuisse priorem.
Quinam igitur sublimè adeo iaculantibus Ausis
Terminus, aut requies? Quae nam fiducia voti
Cum summis hominum, quos vel prior vlla creauit,
Nostra vel antiquis heroibus addidit aetas,
Assiduè decertanti, et sic mente parato,
Tranquillam neget vt vitam, curisque vacantem
Ducere, ni primum tot de riualibus Vni
Exorata decus sors annuat? Heu sibi quantùm
Difficilem mortale genus, tardique paratùs
Laetitiam facit, in medio quam prodiga cunctis
Exposuit natura? Suae proh nescia sortis
Pectora! Cum, dubij citrà discrimina Martis,
Se facilem det amica quies; oblata recusant
Munera, ni tali rapiant e puluere, certà
Victorem nulli fas vnde recedere palmâ.
20
20. Quod, procul extremâ Ditis sub nocte sepultum.
Funditus humanae turbanda ad gaudia sortis,
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
|