Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 129 --


Non perimunt, imo iubar immortale sed Orbi
Eripiunt nebulae. Malesani desine coepti.
Quam vomis in Superos, tibi nox superincubat vni.
Telluri similis vulgi dementia, fumo
Egregium nebulisque suis Sapientis honorem
Dum violare furit; tenebris se damnat. At ille
Celsior interea, piceamque ex aethere noctem
Despiciens, rutilum Conuexa per ardua Mundi
Vrget iter, caecam rabiem satis vltus, iniquo
Quòd, dum negligitur, lucem non commodet hosti:
33. Iamne vides igitur, causae nil esse, malignis
Cur scelerum furijs adeo moueare, suamque
Cur sonti retulisse vicem pro crimine pergas?
Vindictae procul ansa, procul si noxa: nec vllo
Improbitas (Sapiens modò sis) te crimine laesit.
34. Verùm, age, sit fatuis meliorum in vulnera virtus:
Nec volucres auras, ipsum te iniuria certo
Perculerit iactu: nullâ ratione repones
Hanc meliùs, quàm si fastu sapiente superbum
Vulneris authorem sperans. Quid pectoris illi
Esse putas mentisque, (vllá si mente mouetur)
Dum furit, atque odijs in te grassatur iniquis?
Hoc agit, vt laesus doleas, altèque receptum
Vindictae studio fateare in pectore vulnus.
Tolle voluptatem hanc hosti; iamque vltus abunde es.
Quae tibi munitam pulsarunt irrita mentem,
Artificis cor tela sui redeuntia figent:
Quòd te torquere haud potuit, torquebitur, aegrâ
Mente ferens, nec vindictam se posse mereri.
Detuleris nimiùm Stulto, si irascere, fassus
Talem, cui liceat Sapientem attingere. Discat,
Neglectus, sese vel poenâ iráque minorem.
35. Adde, quòd ipse sui primus iam damna furoris
Pertulit, externoque dedit sine Vindice poenas,
Queis nil Cecropius Draco, nil seu, Romula, siue,
Gens Aetnaea, tui grauius statuere tyranni.
Omnibus usque adeo flagris, vncisque, rotisque,
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.