Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 124 --


Ille quidem haud valuit: nullo perstrinxit iniquus
Te tamen hinc morsu, veri nil dempsis honoris:
Rite superficiem solido secernere doctus,
Nec formâ metiri hominem, sed mente animoque.
Contemptum quod rere, fuit non liber anheli
Pulmonis fremitus. Caue, ne te veriùs ipse
Despicias, si, quòd lepidam pulmonibus infert
Spectantûm facies tua vim; tibi vilior inde,
Ac pretij sophiae in trutinâ videare minoris.
27. Quin Alijs accede libens ridentibus: et, cum
Ignea visceribus bilis tumet, inque doloris
Fermento est animus, speculi tum laeuis in orbe
Aspice, quàm vultu occurras gestuque facetus,
Quam graphicè vnguiculos à vertice ductus ad imos.
Nempe, ioci segetem variam argutique leporis
Inde metens, animum simul oblectabis, et hosti
Praeripies, in te iaceret quae, tela: Vatinî
Non asperando ritu: qui, scurra disertus, [a] [ERROR: no reftable :] Sen. de. Const. Sap. cap. 22.
In faciem strumasque suas dicteria passim
Ingeminans, vix ansam Alijs, qua inuadere possent,
Vix quidquam hostili carpendum linquerat irae:
Cum pudor infestis, morsumque parantibus esset,
Rodere, quae falso prior ipse notauerat ore.
28. Denique, plùs nimiô tenerum, expertemque vigoris
Se probat, imbellis quem risus, et aura volantis
Aethera per vacuum, solido sine pondere, verbi,
Haud aliter, quám tormento displosa curuli,
Excidium muris, ac turribus, aenea moles,
Sternit humi. Lamenta, miser, quìd inania perdis?
Quò dolor, et lacrymae? Vocis, non fulminis ictu
Laederis. Erraui: neque vox te laesit, inermi
Allabens sonitu. Numerasis corporis artus;
Nullus abest: nusquam minimi vestigia praefers
Vulneris: haud vllo es viduus, nisi quem tibi, plorans,
Iratis manibus fòrs vulseris ipse, capillo.
Scitè olim Augustus, iuuenum maiore Neronum
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.