Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 119 --


His pariter saeuam (quis crederet?) ordine certo
Net sua Parca diem: nec longè saecula, quando
Hoc etiam triplicis Mundi, in quo caetera cursus,
Interitusque suos peragunt, immane theatrum,
Turbine flammifero exhaustum, in seseque sepultum
Corruat. Et, lustris rapientibus omnia, fungi
Nos quoque sorte pari mirabimur? Inter et altos
Regnorum cineres, sonitumque extremà ruentis
Naturae, perisse domum quis fleuerit vnam?
17. En Alius, tacitis maeroribus anxius, aeger,
Iratusque sibi: socios rumore secundo
Quòd celebres latè populi volitare per ora
Cum videat; nullo famae plaudentis honore
Vindicet ipse suum Lethaeis nomen ab vmbris.
Obscurum tacitumque agitans inglorius aeuum.
18. Quisquis es, o, talis mentem cui cura remordet,
Disce age, quàm tenui frauderis munere, quàmque
Sic etiam, licet ignoto penitùsque latenti,
Nil vitae ad fructus, synceraque gaudia desit.
Quidquid abesse doles, summo quoque defuit Orbis
Authori, minimo nec tempore defuit. Ante
Scilicete nihili aeternis quàm promeret vmbris
Ille genus Suprùm, ac mortalia saecula; nullum,
Vnus fama sibi, et spectator, et omnia, testem
Extra habuit decorum, miratoremque suorum.
Num minùs idcirco sese tunc laetus in ipso,
Num minùs externo vixit sine teste beatus?
19. Exemplis videor nimiùm sublimibus vti:
Non deerunt vitae e medio propiora. Tonantis
Linque aulam, nostrique redi ad commercia Mundi:
Quot subitò occurrent, priuato qui lare clausi
Exiguis facilem naturam fructibus explent:
Dimisâque Alijs misera ambitione parandi
Siue togae, seu bellorum per munia clari
Nominis, ex sese ducunt sua gaudia, iuxta
Nesciri populo, et populum nescire parati?
20. Sed quid ego, vitae felicis ad otia nullo
Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.